Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.3 (English) >>Cic. Fam. 11.28.6

11.28.2 nota enim mihi sunt quae in me post Caesaris mortem contulerint. vitio mihi dant quod mortem hominis necessari graviter fero atque eum quem dilexi perisse indignor ; aiunt enim patriam amicitiae praeponendam esse, proinde ac si iam vicerint obitum eius rei p. fuisse utilem. sed non agam astute ; fateor me ad istum gradum sapientiae non pervenisse ; neque enim Caesarem in dissensione civili sum secutus sed amicum ; quamquam re offendebar, tamen non deserui, neque bellum umquam civile aut etiam causam dissensionis probavi, quam etiam nascentem exstingui summe studui. itaque in victoria hominis necessari neque honoris neque pecuniae dulcedine sum captus, quibus praemiis reliqui, minus apud eum quam ego cum possent, immoderate sunt abusi. atque etiam res familiaris mea lege Caesaris de minuta est, cuius beneficio plerique, qui Caesaris morte laetantur remanserunt, in civitate. civibus victis ut parceretur aeque ac pro mea salute laboravi. 11.28.3 possum igitur qui omnis voluerim incolumis eum a quo id impetratum est perisse non indignari? cum praesertim idem homines illi et invidiae et exitio fuerint. 'plecteris ergo' inquiunt 'quoniam factum nostrum improbare audes.' O superbiam inauditam alios in facinore gloriari, aliis ne dolore quidem impunite licere! at haec etiam servis semper libera fuerunt, ut timerent, gauderent, dolerent suo potius quam alterius arbitrio ; quae nunc, ut quidem isti dictitant, 'libertatis auctores' metu nobis extorquere conantur. 11.28.4 sed nihil agunt ; nullius umquam periculi terroribus ab officio aut ab humanitate desciscam ; numquam enim honestam mortem fugiendam, saepe etiam oppetendam putavi. sed quid mihi suscensent, si id opto ut paeniteat eos sui facti? cupio enim Caesaris mortem omnibus esse acerbam. 'at debeo pro civili parte rem p. velle salvam.' id quidem me cupere, nisi et ante acta vita et reliqua mea spes tacente me probat, dicendo vincere non postulo.


Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 11.28.1 Cic. Fam. 11.28.3 (English) >>Cic. Fam. 11.28.6

Powered by PhiloLogic